De Bello Gallico: Liber IV - Kapitel II
Liber IV.II. - Kommentierter Text
BearbeitenMercatoribus* est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt: neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
Liber IV.II. - Paralleltext Lateinisch - Deutsch
Bearbeiten(1) Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. | (1) Der Zugang der Kaufleute (zum Land der Sueben; mercatoribus ist eigentlich im Dativ) ist mehr zu dem Zweck, diesen die Dinge, die sie durch den Krieg erlangt hatten, zu verkaufen, als dass sie sie irgendeine Sache ersehnten, die die Kaufleute bei sich trugen. |
(2) Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. | (2) |
(3) Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt: | (3) |
(4) neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. | (4) |
(5) Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur. | (5) |